Latin
Prop. V
Giambattista Della Porta, De refractione 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sit res Sit res visa C, cadat super pilam in B, refrangitur in E per secundam huius, eggreditur per EA per quintam huius, vbi firmetur oculus, ducatur cathetus ex C per D circuli centrum, occurret lineae refractionis in K, ibi igitur videbitur simulachrum luminis, vel alterius rei C, per 7. nostri libri primi, videbitur igitur inter oculum A, &punctum refractionis E, non sine admiratione. Sed Alhazenus &Vitellio dicunt, quòd clarum non videbitur, quia non suo loco. Sed hoc falsum est, nam clarius videtur, quàm suo loco. Catheto secante lineam deferentem formam in superficiem pilae, ibi videbitur simulachrum.