# De refractione 53

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/53

Atiin EN, perpendicularis radius MEBAH irrefractus penetrabit. Mox ex parte D veniat visio ad O, exeundo veniet ad N iuxta egredientem angulum ad oculum N, & refrangendo producetur ad F, ducta catheto ex B pilae centro per D, occurret NF in puncto F. Eodem modo punctus C veniet ad I, exeundo veniet ad E oculum, refrangetur ad G, ductaque catheto exBC, occurret G, & punctus C videbitur in G. Idem ex aliaparte faciendo, multo maior erit circuitus HGF, quàm ACD. Magnitudine tangente finem diametri, parum vel longè imago videbitur in pilae superficie quemadmodum annularis. Prop. XIII. CAEC est praecedentis conuersa, vbi primùm erat oculus TEN, hic magnitudo AB. Diximus enim quando radius incidebat in sextam partem, quòd in diametri fine frangeretur, nunc autem contrà, quando diametri finem tangat, ad sextam circuli partem refrangi. Magnitudo ABCD, loco posita vbi omnes radij intra FM concidunt, sic ex ea procidentes radij ad oculum I, tota pilae pars FALM obscuro colore tingetur. Signum quòd lineae moueantur ex D ad E, & ex E ad F, & ex F adI oculum, quòd tangendo partem D, magnitudinis tango F punctum & tangendo B ipsum H. Ex altera parte A, veniet ad F, & refrangetur ad I. Et quia vndique aequalis pila, vniformis erit refractio, imaginetur ergo diametro fixa manente, eò pilam circumduci, quousque ad locum suum redeat, vnde discesserit, sic punctus F describit in pilae superficie circulum in MF, & punctus H circulum HL. Vnde circulus videbitur in sphaerae circumferentię quantitatis magnitudinis rei oppositae.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
