Latin
Prop. XVII
Giambattista Della Porta, De refractione 63
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Prep. ADII perpendiculares supremam extimam pilae superRficiem inuadentes, refranguntur, vt diximus, &egredientes etiam refranguntur denuo, vnde decussantur propè pilam, in decussationibus igitur radiorum ibi concursus, &combustio. Exemplum damus. Sint radij aequidistantes Solis extimam pilae superficiem innadentes ABCDEFG. Radij BF, qui latera egaxoni tangunt, refranguntur ad calcem diametri DI, per secundam, radij item AG, quia latera pentagoni tangunt, refranguntur intra pilam MN, &hi sunt inutiles combustioni, radij verò, qui intra BF omnes extra pilam incendunt foris, &ibi producunt incendium, vt radij CE percutientes latera duodecagoni refranguntur in L. Cantuarensis in hac propositione duplici errore notandus venit: putat enim radios à Solis centro progredientes supra pilam igne accendere, quod est falsum, nam à Solis perpendicularibus ignis excitatur: nam perpendiculares &ex centro eaedem sunt. Praeterea nec si à Sole orirentur à centro radij, sequeretur propè pilam ignem accendi, nam tam longè dimissi radij à Sole, etiam longissimè accenderent, quod est falsum, si vera sunt, quae priùs probauimus.