Latin
LIBER TERTIVS
Giambattista Della Porta, De refractione 66
Unproofread scanNot analysed yet
ctae sphaerae orbitam imitatur, &tuniculis, &humoribus simul compactus est. Extima eius tunica oculum obducens, &orbiculatim conuestiens dura est, &à dura substantia cerebri orta, Graeci σκληρότην dixerunt, neoterici, barbarè quidem, consolidatiuam, quòd ossioculum consolidet, vniatque &vniuersa oculi constitutio praestantissimè confoueatur. Haec non sibi semper persimilis, nec simplici donata est nomine, sed posteriorem oculi sedem constituens, crassa est, quae in anteriori ad pupillae regionem peruenit, illic tenuis euadit, &in cornu faciem abit, non solùm quod pelluciditate, verùm quòd cornu instar dura in laminas desquametur, Graeci κερατοειδὴς, nobis cornea dicitur: tenuis, vt cornu, ne eius crassitie praepediretur visus, dura, loricataque, vt si quid extrinsecus occursurum expelleret, cùm cuique oblaesioni obuia futura esset. Haec in fine visorium neruum conuestit, &tandem se explicans, cerebrum, ex dura meninge ortum habet. Interna huius tunicae superficies, tota ea sede, quae non pellucet (qua scilicet oculi album ab nigro distinguitur) alteram tunicam ambit, ipsique adcubat, qua verò parte lucida cernitur, ab ea subducitur. Id ei peculiare accidit, quod mediam fenestrauit pupilla, nam fenestram illam pupillam dicimus, comprimiturque vsque ad acus tenuitatem; dilatatur verò vsque ad lentis magnitudinem, instar loculorum, vt lucis accessu, recessuue, commodiùs visibilium se species insinuarent. Vniuersam hanc tunicam fuscedo quaedam obnubilat, ne incertam aciem vagari sinat, qua parte corneae substernitur, variè tingitur, glauca, nigra, caesia, fuluaque. Totam hanc tunicam à conterminis vulsam si contempleris, vuae nigro folliculo simillima est, à quo pediculus exemptus sit, foramen, quo pediculus visebatur, ipsi pupillae comparabitur, si ex eo euacuari intelligas, ob id Graecis ῥαγοειδής, nobis vuea dicitur. Membrana haec vsque ad visorij nerui ortum comes producitur, mox neruum subiens, in tenuem meningem definit, quae quia χοροειδὴς dicitur, Graeci quoque illam χοροειδῆ vocant. Sed spatium, quod à concaua corneae superficie continetur vsque ad crystallini humoris sedem, liquore quodam completur, qui quum tenuis, lympidus, fluidusque sit instar aquae, à Graecis ὑδατοειδὴς, à nobis aqueus dicitur. Antiquiores Medici albuginem nominarunt, non quòd oui albo collatus par sit, sed qualis cernitur in recentibus ouis transudare, quum igni admouentur. Vuea in medio natat, ac hiatu, quo in medio pertusa est, humor in anteriorem corneae sedem adlabitur, vt liberiùs spectra obiectorum commeent. Hîc globi portionem explicat, anteriori parte gibba corneae parte concluditur, posterior tantùm à plana superficie se subducit, quantum crystallini pars protu berans in eum se insinuat.