# De refractione 68

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/68

Prop. 11. VNC oculi singulas partes exactiùs perpendamus, nam quae intus à natura conclusa sunt, ita locata sunt, vt nil eorum superuacaneum sit, nihil ad perfectam visionem non necessarium. Sed demonstrabimus primò necessariò fuisse rotundum. Primò ex capacitate: aliter enim capiendae quantitati suffecturus non erat. Est orbicularis figura isoperimetrorum omnium capacissima, quum etiam ex omnium partium corporis multis particulis ad multa munia obeunda indigeret, humoribus, & tunicis, easque angustissimo spatio coarctarentur, ne caput grauarent, ex nunquam satis laudatae Naturę munere largitum est, vt orbicularis constitueretur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
