# De refractione 72

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/72

Sed cur oculos sagacissimus artifex ex aqua eleganter extruxerit, explicabimus. Potissimae binę sunt rationes, prima in refractione. Quia sola in oculo pupilla peruia est, & visio per eius arctum, & angustum foraminulum ducenda erat, nisi oculus aqueus fuisset, in eo refractio fieri non posset, obiectarum rerum minimam partem videret, nil, nisi quae intra perpendiculares lineas intercluderetur. Res linearum ductibus dilucidior fiet. k (x Sit oculus KEL, rectę lineę huic perpendiculariter incumbentes sint ABI, hic recta visio intercipitur. Linea verò quę his impensius obliquatur sit EF, per pupillam EC inseratur. Si oculus inanis esset, progressus fieret ad K, & non tangeret crystallinum, nil ergo videret, sed densioris corporis obiectu flexus faciet ad G per secundam primi nostri, & relabitur ad C. Videbit igitur, quę intra CEB continentur. Altera ratio est, quod rerum imagines per pellucidissimum aqueum humorem pertranseun tes, luculentiores crystallino deferrentur: nam e claritate se induentes, fulgentiores conspiciuntur, vt apparet in Sole, crystal lum pertranseunte, & nos specillis crystallinis multo clarius, quàm vitreis cernimus, multiplicatur enim lux per refractionem vt iam dicemus, aquea igitur claritate oculus donatus est, qua probè suum munus obire posset. Humorem aqueum tenuem, & pellucidissimum esse. Prop. QVEVS humor intaminata pelluciditate, tenuitateque Avisendus venit, interuallum intra crystallinum & corneam

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
