Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 73
Unproofread scanNot analysed yet
implet, nec aliter fieri poterat. Oportebat enim visus instrumenta lucida futura, quia colorum dignotionem habitura erant. Natura enim comparatum est, vt sola eiusmodi corpora à coloribus afficerentur. Diximus lucem omnium colorum expertem, quia omnibus coloribus tingi oportuerat, vt veros colores oculi repraesentaret, sic aqueum, vel albugineum humorem (quod guttae ex ouo igne transudanti par dictus est) nullum colorem habere necesse erat, alioquin difficulter alienos admitteret, neque crystallino colores, &lineamenta visibilius ostendere potuisset. Argumento icterici esse possunt, quibus bilis vaporibus oculis sese ingerentibus, omnia videntur citrina, vel si nubeculis, &fumositatibus conspurcaretur, fumosa, &defaedata obiecta cerneremus, vt in senibus, &defluxione laboran tibus est videre. Imitatur tenuitate sua roridum laticem illum Maio mense olerum folijs illabentem, irrorantemque, &in ar genteas guttulas coeuntem Argumentum suae tenuitatis est, vt statim dissecto oculo in tenues auras facilè diffletur. Purissimus igitur, &ex omnibus defaecatior à rerum opifice excolatus est, &aeri ferè par, vt per eum lux deferens simulachra, &intromittens, rerum veritatem inhibere non possit. Per pupillam rerum simulachra intromitti.