# De refractione 75

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/75

Prima in Luna est, nam huius syderis auctu, nostri corporis humores augescunt, crassescuntque, oportet igitur, vt luculentiùs oculus illuminetur maioris luminis inuasione, in defectu verò, quia humores tenuiores, defaecatioresque fiunt, mi nori lumine indigi sumus. Vnde si quis eodem lumine constitutus, vtraque tempora obseruauerit, veritatem inueniet. Hoc clarius in Aeluro, perspicere licet, nam lunaribus quotidianis incrementis, decrementisque pupillas maiores, minoresque habet. Ob id Isidis numen totam in se complecti naturam Aegyptij credentes, illi hoc animal dicarunt, quod Lunae imaginem quandam in oculis repraesentet: vt ex Oro Apolline patet. Cardanus verò pro arbitrio selem contrahere, ac relaxa re pupillas dixit, sine ratione, si enim ex libitu contrahere, aut relaxare possemus, essent à Natura musculi ad id opus constituti, at nulli apparent ex dissectione, non igitur ex voluntate, aut constringere possumus aut relaxare. Altera ratio est aetatis. Senibus humores crassescunt, & faeculentiores fiunt, maiori lumine indigent ad inspectionem, ob id eis relaxatur pupilla, iuuenibus verò quia tenues, purissimique arctius coarctatur pupilla, ne validae lucis intromissu laederentur. Praeterea quod nimio Solis, vel alicuius fulgidi obtutu laedatur visus, patet in ijs, qui diu in Sole deam bulant, vel locis niue obsitis, nam tenebricosi euadunt, & diu illatam oculis affectionem seruant. Tandem si quis apertis oculis aliquantisper Solem intueretur, & pupilla panderetur, ex Solis illapsu, ignem in oculi fine accenderet, vel ibi maximum ardore ingereret, causam iam explanauimus superiore libro. Prop.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
