Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. VII. NIMADVERSIONE quoque dignum videtur, hiulcas Aaut obstrictas pupillas repentino lucis occursu non fieri sine dolore. Repentina luce illata ijs, qui in tenebris commorati sunt, non sine laesione euadunt, sic per Solem deambulantes, si ad tenebricosos locos illicò diuertant, caecutiunt, nam pupilla Solis praesentia coarctata, repentino tenebrarum occursu dilatari nequit. Dionysius Siciliae tyrannus domum super carceren construxit clarissimam, ac longè splendidissimam, calce illitam, vt homines, qui diutissimè carcere fuissent conclusi, vinctos ipsos sursum e ducebat, qui ex multa profunda caligine in splendidiorem lucem egressi, quàm cupide erant intuituri, occaecabantur. Quod etiam oculi praepropera coarctatione oblaedantur, argumento sunt sternutationes, nam subita pupillae restrictio, ad se telam trahit, intenditque, quae oculi latera ad se abducit, lancinatque, quibus adhaeret tunica, latera intra nasum respondent, &in vicinia sunt loco, qui delicatulus &pruriginosus est, vnde si quis filo, vel molliculo aliquo paxillo scalpet locum, ex ea tentingine sternuimus. Vnde obiter adnotanda venit Aristotelis ratio in problematis.