# De refractione 77-2

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/77-2

Prop. VIII. arctent. EC solum lux pupillam coarctari cogit, sed colores fulgidi, & qui maximè visibiles, vt albi, crocei, sic & pulita metalla. Laedunt maximè candidae res visum, candidum enim luci affine, vnde quum lux cum multò candido se offert visui oblaedit illum, & lancinat. Xenophontis milites laesi oculis fuere, quum per multam lucem iter fecere. Fabri, & aurifabri saepè caecutiunt ex continua horum ignium inspectione. Sed fabulosos puto Philosophos Indiae, quos Gymnosophistas vocant, qui ab exortu ad vsque Solis occasum contentis oculis orbem candidissimi syderis intuentur, in globo illo igneo rimantes secre ta quaedam. Contra verò nigri colores, vel ad nigrum tendentes, vt caerulei, halurgi visum hebetant, pupillam relaxando. At medij colores, vt viridis, qui ex flauo e caeruleo constat aequis par tibus, visum refocillat, & confouet, quia neque constringunt, neque dilatant. Ideo permagnus ille rerum opifex arbores, herbam, & terram ipsam amaeno virore amicit, & decorat, vt continua horum inspectione affectus visus refocilletur. Smaragdo nihil iucundius, nihil vtilius vident oculi, in primis virent vltra irrigua gramigramina, vltra amnicas herbas. Defatigatos obtutus coloris laeuitate reficiunt, visus, quos alterius gemmae fulgor retunderit, Smaragdus recreat, & exacuit, nec aliam ob causam non scalpitur, ne offensum decus imaginum lacunis corrumperetur. Rectè igitur Aristoteles se habere oculum in coloribus, sicut auris in consonantijs, nam sicut ex proportione sesquialtera nascitur diapente, sic colores ex proportionalibus compositi adinuicem, sunt delectabilissimi, vt ex croceo & caeruleo viridis. Sed id aliquo experimento comprobemus.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
