# De refractione 77

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/77

Nos ideo talis occursu ster nutare, quia Sol calescens mouet, perinde atque qui penna nares sollicitant, eumque calefacientes ocius spiritum ex humore eliciunt, cuius spiritus excussio sternutatio est. Sed Aristotelis propositum falsum est, nam non qui Sole ambulant sternutant, sed qui è tenebris exeuntes splendenti Solis lumini fiunt illicò obuiam, vbi nulla calefactio intercidit: quod non alio euenit, quàm subita pupillae constrictione. Mox quae calefactio ex fili impositione in naribus? Multi sunt, qui Solis eclipsim inconni uentibus oculis obseruantes, vt effectum illum assequerentur, imprudenter occaecati sunt. Ob id summus rerum opifex diei, & nocti crepuscula intermedia constituit, vt constricta diurnae lucis pupilla, tenebrarum aduentu in crepusculis dilatetur, vt no ctu satis hiulca sit, sic aduentu Solaris lucis in matutino crepusculo iam iam ex tenebris arctata, dilatari condiscat. Qui colores pupillam reserent, qui constringant, quiue mediocriter

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
