# De refractione 80

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/80

Pupillas ad vsum animalium accommodatas varias esse. Prop. B id prouida Natura secundum animalium vsum, & necesOsitatem pupillas construxit, nectiuagis, vt à summo ad imum reserentur, quasi fores, vt citiùs, & liberiùs suo fungi munere possint, oportebat enim vt vniuersa pupilla operiretur, & oculi semiglobus foras prominens vndique apertus, & fulgentissimus foret, non enim in eorum oculis albugo est, sed quicquid intra palpebras continetur, id totum pupilla sit. Contra se habent homines, & diurna animalia, columbae, gallinae, & huiusmodi, nam quu die ab eis res gerendae sint, paruo pupillae hiatu contentae sunt, nam si laxiùs aperirentur, hebesceret potius nimia luce visus, & caecutiret. Noctiuaga haec, quia sursum, deorsumque conspiciendi vsus erat, ab imo ad summum pupilla scinditur. Contra autem in quibusdam piscibus, quorum vsus ad latera erat, à dextris ad sinistra hiatus erat, sic pro vniuscuiusque officio pupilla, & eius scissura animalibus est accommodata. Pupillam necessariò rotundam fuisse, magnitudines sine impedimento oppositas rotundas videri.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
