# De refractione 81

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/81

In plana tabula fac oculus in centro immotus maneat, & dextra manu lapillos constitues, vbi radij oculares plus extendi non possint, sic re moto oculo, circumactum lapillis spatium reperies. Idque hoc modo demonstrabimus. DΑA Sit crystallini centrum I, & pupilla ABCD rotunda, opposita ei superficies EFGH, Linea IM erecta perpendiculariter super superficiem EFGH, & transiens per centrum crystallini I. Protrahantur lineę à centro crystallini I ad pupillae extremitates ad subiectum planum, & erunt IBF, ICG, IAE, & IDH Sunt ergo aequales IB, IA, ID, & IC, & quia subiectum planum aequidistat ei, erunt quoque lineae AE, BF, CG, & DH, aequales, & quoque simul iunctae IBF, IAE, IDH, & ICG, trahantur mox à centro plani M, ad linearum extremitates lineae MG, MN, ME, MF, quae quoque aequales erunt, nam anguli omnes ad M planum recti, & aequales quoque qui ad I, erunt quoque iam dictae MN, ME, MF, & MG, pares, ergo M centrum circuli EFGH. Planum pupillae non aequidistans ouale videbitur. XII. Prop. L Secus

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
