# De refractione 83

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/83

Aqueus humor eum humectando prohibet ne calore, aut rigore, vel eum ambientis araneae siccitate oblaederetur. Ipse humectus est, vt suscipere possit visibiles formas eximia perspicuitate, & affici à luce possit. Est alicuius spissamenti, vt in eo figi, sistique simulachra queant, aliter euanida aboleretur. Sed verissima ratio est, quod constans & firma est Medicorum opinio visionem in crystallino fieri: quia si coit, densaturque humor, quem intra corneam, & crystallinum statuunt, illicò visus aboletur, sed vbi in alias partes adlabitur, & liberum praestat à pupilla ad ipsum aditum, liberabitur. Sed quoties ipse ex aliqua intemperie laborat, omnis aboletur oculi functio. Tandem Mathematicorum nos admonent rationes, quod vbi lineae non directę aduenerint, refractionis ratione illum contingunt, visionem causant. Crystallinum humorem extra oculi centrum esse. XIIII. Prop. TVMO Rcrystallinus extra oculi centrum locatus est, proIpè pupillam, vt clarior, & vberior fieret visio. Clarior, quia simulachra si profundius mergerentur, obscuriora viderentur, vt ea quae in aquis mersa videmus. Fit & vberior visio, nam si in centro esset, maior pars eorum non videretur, quae nunc videtur. Huius rei exemplum erit. Sit oculi pupilla AB, cadat pun ctus C in B, prodibit directè ad E, lex refractionis facit, vt crystallinum tangat FK, qui propè est. PraePraeterea si in centro esset, & difficilius lineae illuc peruenirent, & maior pars visionum amitteretur. Punctus H perueniat ad pupillam B, lex refractionis cogit eum in O, satis longè à crystallino FK. Concedamus vt tangat eum in puncto F, relabitur in G, totum spatium GH non videbitur. Sic eorum maior pars non videretur.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
