Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 86
Unproofread scanNot analysed yet
eius superficie rem, vt est ordinata in suo esse. Igitur vt crystallinus rectè diiudicare possit, oportet, vt pyramidis conus alicuius sit in eius superficie quantitatis, aliter enim nil videret, aut satis perturbatè. Quomodo autem id animaduertere possimus, instrumento, quod in sexta huius propositione descripsimus vtemur. Assumatur regula decem, vel octo pedum, quae sit AB, sint duo cylindri inaequales CD minor, EF maior, erigatur minor circa oculum, regulae pars, quae oculo accommodabitur, excauetur, vt commodè oculum excipiat, sic tandiu cylindrum accedes, &remouebis, quousque pyramidales oculi lineae per eius latera excurrant, tunc amoue regulam aboculo, &per extrema cylindrorum lineae protrahantur, &videbis circa oculum tantae latitudinis, quantae ad crystallinum productae super eius superficiem ad rem depingendam sint suffecturae.