Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 95
Unproofread scanNot analysed yet
CIaer praeterea non esset, nec visui locum omnino foret, qua Sin parte operaepretium arbitror Plotini placita inserere, astruentis corpus per se minime necessarium esse ad emicantem ex oculo radium sustinendum, atque perferendum, qui nullo fultus tibicine, aut substrato suapte natura fertur, nec metuendum ne radius ipse decidat, qui naturam habet luminis. Inter visum &visibile medium per se necessarium est lumen externum, vel proprium, vel obiecti valdè lucentis. Prop. Visionem fieri in instanti. NTIQVOS &neotericos exercuit haec quaestio; vtrum A in instanti fiat visio. Eadem enim est ratio delationis specierum ad oculum in instanti, &delationis radij à Sole ad corpus illuminatum. Alacen Arabs in tempore ferri his rationibus probauit. Non comprehenditur forma à sentiente nisi post eius peruentum in corpore sensibili, nec ab vltimo sentiente comprehenditur nisi post peruentum ad concauum nerui communis, vt lux à corpore luminoso delata ad oppositum corpus, &quum id tempore fiat, igitur visio fit in tempore, &si sensum lateat Praeterea nec sensus sentit venientes formas, nisi postquam passus est ab illis. In passione est alteratio, &nulla alteratio nisi in tempore, ergo forma, aut lux non nisi in tempore defertur, &alia etiam eiusdem rationis adducit argumenta Alchindus contraria his affert, ex experientia quoque in contrarium est. Si igi tur visio fit in tempore, &si tantillum illud erit temporis, erit tamen parua magni temporis pars. Esto Esto punctus A visus, res visa B, perueniat ad A tempore imperceptibili. Sic C duplo majus, ergo tempus quo deferretur C ad A, duplo temporis majus, &si tempus ad huc imperceptibile.