# De refractione 98

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/98

Igitur ex illuminato corpore lumen cum coloribus ad oculos veniens, in pupillae angustijs se accommodat, in conum se conl ligit, & quod in longa progressione debilitatum, & diffusum est, se contrahit, vnde in arctum compressa conus, omnium vigor ibi aderit. Idem euenit in specillis: nam pyramidem diffusam magis contrahunt, & coarctant, ob id cum illis acutius videmus. Nos ad hanc rem melius contemplandam artificio contenti erimus, quo Durerius libro suo de pictura vtitur. Figit enim clauiculum capite perforamen in pariete, ex quo trahit filum, ex vna parte pondusculum habens, deinde aliquantisper longè à clauo mensam sternit, supra impagem figit, habeatque valuam, quae aptè claudi, & reserari possit: habeatque impago duo alia fila cera affixa: mox stylum capit, in cuius acie filum è clauo propendentem colligat, & socio praebet retinendum. Demum locata super mensam figura polygona, vel si mauis solida, iubeat socio vt stylum cum filo ad angulos figurae imponat, tunc fila in impage locata, donec se intersecent in loco, vbi filum pertransit, affigit, hoc facto socius filum remittat, et clausa valua notet punctum intercisorum filorum, postea aperi valuam, et idem faciat, vt prius, donec omnia figurae puncta in sua valua signauerit, et lineis continuabis puncta, et figuram habebis. Euclides à visibus figuram comprehensam, conum verticem habentem vocat. Sed verè conus non est, sed multilatera pyramis. Idem & Larisseus ait, nisi conum intellexerit omne, quod ab oculo comprehenditur, quum in visionem fertur, quia pupilla rotunda est, vniuersae visionis terminus circulus erit semper, et ob id conus. Visionem partim rectè, partim refractè fieri. Prop. VII.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
