# De refractione 99

Giambattista Della Porta, De refractione, Prop. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/99

CISIO nostra partim recta, partim refracta fit, recta visio veritatem et perfectionem, obliqua vel refracta, res aliter quàm sint, ostendit, et imperfectionem, et quia de hac refracta visione maiores nostri nil, aut parum meminere, ob id in multos errores inciderunt, ideo de ea nos pro viribus conscribemus. Nos ea perfectè videmus, quę intra pyramidem conspicimus, sci licet quae ab obiecta re proficiscens, et per pupillae hiatum pertransiens perpendiculariter crystallinum ad recta ferit, et haec intra radiosam pyramidem concludi dicitur. Radiosa pyramis est figura corporis oblongi, ab cuius basi breuissimae rectę in opposito tractę ad vnicam cuspidem terminantur, cuius basis visa superficies est, latera pyramidis visiui radij, qui externi sunt, cuspis intra oculi centrum consideret, si eousque progrederetur. In pyramidis medio axis est, quae sola obiectum perpendiculariter ferit, vt pares vtrinque angulos, et sibi cohaerentes faciat. Haec axis, vel hic radius omnium radiorum acerrimus, et viuacissimus est, nec vsquam res clarior, perfectiorque videri potest, hic enim vnica, quasi quadam congessione, à caeteris radijs constipatus fouetur, vt merito radiorum princeps, ac rex dici mereatur. Radij verò medij in pyramide sunt multiuida illa, quae ab extrinsecis radijs septa intra pyramidem continentur, atque hi ra dij velut chamęleon, polypus, caeteraque animalia facilè pauitantia proprietate quadam rerum colores suscipiunt, ne à venatoribus capiantur, vt et ipsi faciunt, nam à contactu superficiei, vsque ad pyramidis cuspidem ita colorum, et luminum reperta va rietate inficiuntur, vt quouis loco intercideretur, eodem inhaustum lumen, acceptumque colorem expromant. In veniendo colorum proportio, et stylus seruatur, et custoditur. Medij hi verò radij visionem quasi minus perfectam faciunt. Est et refracta, vel obliqua visio rerum, quae ad pyramidis latera consistit, quae quum per arctum pupillae foramen ingredi nequeunt, illicò corneam, vel aqueum humorem contingentes refranguntur, & ad crystallinum refracti veniunt. Haec visio omnibus imperfectior est, & quanto à recta pyramide longius recesserit, tanto imperfectissima, quippe nec rerum certos colores, nec locum, sed lucem, et confusam quandam visionem affert. Exemplum apponemus. se M ibi goluga ip Sit oculi pupilla EF, centrum oculi K, oculus EFIO, crystallinus MGHN.

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
