# De refractione v

Giambattista Della Porta, De refractione, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giambattista-della-porta/de-refractione/v

nam sydera, quorum motus obseruantur, eò loci, quo videntur, non verè sunt, propè enim horizonta simul contigua, eadem coeli medio à se procul diuulsa conspiciuntur. Quid enim de eorum ęquabili motu? Quum horizontis imo tardiùs in verticis culmine properantius à suis orbibus vectari concernantur, nisi refractione sancitum esset, rem in nebuloso tardioris, in lympido citatioris motus videri? Quid de syderum corporum quantitatibus, quae dum terrae propiùs cernuntur, se ipsis maiora, longiùs verò dissita minora conspiciuntur, nisi refractionis decreto constitutum esset lucem in rectum ferri, densioris medij occursu refrangi, ac per varios à perpendiculari recessus distrahi, & magnitudinem, locum, lucem, & huiusmodi similia diuersari. Ex paralaxis quoque obseruatione, non solùm cometas, sed lacteum orbem in firmamento esse ignoraremus, si refractionis scientia fuissemus ignari. Quis non horres colores in Cometis, & Lunae, Solisque defectibus, cruentos, tetros, lucidos, coeruleos, nisi ex refractione lucis, & diaphani, aere densioris mistione gigni posse doceremur?

---

Giambattista Della Porta, De refractione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_refractione.
