Latin
ROOEMIVM
Giambattista Della Porta, De refractione viii
Unproofread scanNot analysed yet
ROOEMIVM. EFRACTIONVM principia, quibus cum aliis conuenimus, hoc libro explicabuntur. His problemata quaedam adnectemus longè aliter, quàm nostris maioribus visa sunt, explicata. Errata si quae nobis visa sunt, non dissimulabimus, etiam doctissimorum virorum, ne errores in infinitum propagentur, noua si quae habemus libenter impertimur, &si vulgaria, doctiorum tamen animos vellicabimus, vt ornatiora, cultioraque proferant in lucem. Interim definitiones quasdam audies, quibus in sequentibus vsuri sumus. DEFINITIONES. INEA incidens est per quam fulgor luminosi emicat, vel simulachrum per medium vnius diaphani fluit. Linea refracta est per quam radius, vel imago per alterum imparis perspicuitatis diaphanum effunditur. Punctus fractionis est vtriusque lineae incidentis, &refractae intercursus, in vtriusque tenuioris, &hebetioris diaphani commissura.