Latin
Part 2, Epistola Gildæ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero illum, qui priusquam formaretur in utero prescitus, et priusquam exiret de vulva sanctificatus, et in cunctis gentibus propheta posiius est, Jeremiam scilicet, quid de populo insipiente rigidisque regibus pronuntiaverit, parumper attendentes audite, hoc modo leuiter verba initiantem. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Vade et clama in auribus Hierusalem, et dices: Audite verbum Domini domus Jacob, et omnes cognationes domus Israel: Hcec dicit Dominus: Quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, qui elongati sunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt; et non dixerunt: Ubi est qui ascendere nos fecit de terra Ægypti (Jer. II, i, 2, 4, 5, 6)? Et post pauca: A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, dixisti: Non serviam. Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena? Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es iniquitate tua coram me, dicit Dominus (Ibid. ,20-22). Et infra: Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes me dereliquistis, dicit Dominus. Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Audite verbum Domini: Nunquid solitudo factus sum Israel, aut terra serotina? Nunquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris (Ibid. ,29-53). Quia atultus est populus meus, me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesderunt (Jer. IV, 22). Tum propheta ex sua persona loquitur dicens: Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et noluerunt accipere disciplinam (Jer. v, 3). Itemque Dominus: Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda dicentes: Audi, popule stulte, qui non habes cor; qui habentes oculos non videtis, et aures, et non auditis. Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierun: et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum (Ibid. ,20-24). Et iterum: Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et ditati: incrassati sunt et impinguati9 et præterierunt sermones meos pessime: causum pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. Nunquid super his non visitabo, dkit Dominus? aut super gentem hujusmodi nox ulciscetur anima mea (Jerem. v, 26-29)?