# De Excidio Britanniae Liber Querolus 10.1-34

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 10.1 to 10.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/10.1

CAP. x. Ex Jeremia. — Jeremias quoque virgo prophetaque quid insipientibus loquatur pastoribus, attendite: Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt (Jer- II, 5)? Et paulo post: Et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me. Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo (Ibid., 7, 9). Item post aliquanta: Stupor et mirabilia facta sunt in terra. Prophetæ prædicabant menducium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimis ejus (Jer. v, 30, 3)? Cui loquar et contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt. Ecce verbum Domini factum est illis in opprobrium, et non suscipiunt illud (Jer. vi, 10): quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus. A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax; et non crat pax. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere, nescierunt. Quamobrem cadent inter ruentes; in tempore visitationis eorum corruent, dicit Dominus (Jer. VI, 12-15). Et iterum: Omnes isti principes declinantium ambulantes fraudulenter, æs et ferrum; universi corrupti sunt. Defecit sufflatorium in igne; frustra conflavit conflator; malitiæ autem eorum non sunt consumptæ. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos (Ibid., 28-30). Et post pauca: Ego sum, ego sum; ego vidi, dicit Dominus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio; et ridete que fecerim ei propter malitiam populi Israel.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
