# De Excidio Britanniae Liber Querolus 10.35-61

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 10.35 to 10.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/10.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/10.35

Et nunc quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus; et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis; et vocavi vos, et non respondistis: Faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Sito; et projiciam vos a facie mea (Jer. VII, it, 15). Et iterum: Filii mei exierunt a me, et non subsistunt; et non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt; propterea non intellexerunt, et grex eorum dispersus est (Jer. x, 20, 21). Et post aliquanta: Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera mutla? Nunquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum; ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et cumbusta sunt fruteta ejus (Jer. XI, 15, 16). Et iterum: Venite, congregamini omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum. Pastores multi demoliti sunt vineam meam, dederunt pertionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (Jer. XII, 9, 10). Itemque loquitur: Hæc dicit DonaMus populo huic, qui dilexit movere pedes suos et non quievit, et Domino non placuit. Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata illorum (Jer. XIV, 10). Prophetas dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit Dominus vobis in loco isto. Et dixit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo; non misi eos, et non præcepi eis; visionem mendacem, et divinationem, et fraudutentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis. Ideo hæc dicit Dominus: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. Et populi quibus prophetaverunt, projecti erunt in viis Jerusalem præ fame et gladio;

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
