# De Excidio Britanniae Liber Querolus 11-2

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, Part 2, Epistola Gildæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/11-2

Sed absit ut vobis eveniat quod sequitur: Loquere ad eos omnia verba heec, et non audient te: et vocabis eo:, et non respondebunt tibi. Et dices ad eos: Hæc est gens qua non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam: periit fides, et ablata est de ore eorum (Jer. VIII, 27,28). Et post aliquanla: Nunquid fui cadit, non resurget; et qui aversus est, non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt menducium, et notuerunt reverti. Attendi et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur. Nullus est qui agat pænitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Dei (Jer. VIII, 4-7). Et tam vehementi sacrilegiorum caecitate et ineffabili ebrietate propheta conterrituS, et deflens eos qui se ipsos non denebant, (ot et nunc infelices tyranni agunt) optat sibi auctionem fletuum a Domino concedi, hoc modo dicens: Super contritione filiæ populi mei contritus sum: stupor obtinuit me. Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Quare ergo non obducta est cicatrix filiæ populi mei (Ibid., 21, 22)? Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? Quis dabit mihi in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cætus prævaricatorum. Et exten derunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis; confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus (Jer. ix, 1-3). Et iterum: Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi ei:, et non audierunt vocem meam, et non ambalaverunt in ea, et abierunt post pravitatem cordis sui; idcirco hcec dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ergo cibabo populum istum abynthio, et potum dabo eis aquam fellis (Jer. IX, 13-15). Et post pauca (quod etiam crebrius stylo propheta adjunxit dicens ex persona Dei): Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem: quia non exaudiam m tempore clamoris eorum ad me, et afflictionis eorum (Jer. XI, 14).

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
