Latin
Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 11-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XI. Ex Joel, Osee, Amos. —Parum namque cogitatis vcl facitis, quod sanctus quoque Joel monens inertes sacerdotes, ac deflens detrimentum populi pro iniquitatibus eorum edixit: Experg scimini qui estis ebrii a vino vestro, et plorate et lamentamini omnes qui bibitis vinum in ebrietatem, quia ablata est ab ore vestro jucunditas et gaudium (Joel. I, 5). Lugete, sacerdotes, qui deservitis altari, quia Miseri facti sunt campi. Lugeat terra, quia miserum factum est frumentum, et siccatum est villum, diminutum est oleum, aruerunt agricola. Lugete possessiones pro trilico et hordeo, quia periit vindemia ex agro, vitiis arefacta est, ficus diminutae sunt: granata, et palma, et malum, et omnia ligna agri arefacta sunt, quoniam confuderunt gaudium filii hominum (Ibid. 9 9, 12). Quae omnia spiritualiter intelligenda erunt vobis, ne tam pestilenti fame verbi Dei animæ vestrae arescerenl. Et iterum: Flete, sacerdotes qui deservitis Domino, dicentes: Parce, Domine, populo tuo, et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, et ne dominentur eorum gentes, uti ne dicant gentes: Ubi est Deus eorum (Joel. ii, 47)? Sed hæc vos nequaquam auditis, sed omnia quibus propensius divini furoris indignatio inardescat, admittitis. Quid etiam sanctus Osee propheta sacerdotibus vestri moduli dixerit, signanter attendite: Audite hæc, sacerdotes, et intendat domus Israel et domus regis, infigite auribus vestris: quoniam ad vos est judicium, quia laqueus facti estis speculationi et velut reticulum extensum super Itaburium quod indagatores venationis confixerunt (Use. v, 1). Vobis etiam a Doinino alienatio hujuscemodi intendatur pcr prophetam Amo dicentem: Odio habui et repuli dies festos vestros, et non accipiam odorem in solemnibus conventionibus vestris: quia et si obtuleritis holocaustomata et hostias vestras, non accipiam ea: (et salutare declarationis vestræ non aspiciam.) Transfer a me sonum cantionum tuarum, et psalmum organorum tuorum non audiam (Amos v, 21, 23). Famis enim evangelici cibi culina ipsa vestræ animæ viscera excomedens grassalur in vobis, sicut supra dictus propheta prædixit: Ecce, inquiens, dies veniunt, dicit DolUiMus: et emittam famem in terra, non famem panis neque sitim aquœ, sed famem in audiendo verbum Dei. Et movebuntur aquœ a Mari usque ad mare, et ab Aquilone usque ad Orientem percurrent, quærentes verbum Domini, et non invenient (Amos VIII, 11, 12).