# De Excidio Britanniae Liber Querolus 12-2

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, Part 2, Epistola Gildæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/12-2

Quid ergo nunc infausti duces facient? Illi pauci invenientes viam angustam, amota spatiosa, prohibiti a Deo ne preces pro vobis fundant perseverantibus in malis, et tantopere incitantibus; queis econtrario ex corde ad Deum repedantibos, Deo nolente animam hominis interire, sed retractante, ne penitus pereat qui abjectus est, vindictam non potuissent inducere: quia nec Jonas, et quidem cum miltum concupiverit Ninivitis propheta. Sed omissis interim nostris, audiamus potius quid prophetica tuba persultet: Quod si dixeris, inquiens, in cordc tuo: Quare venerunt mala hæc? Propter multitudinem iniquitatis tuæ. Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum (Jer. XIII, 22, 23): (subauditur) quia non vultis. Et infra: Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexi, movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: et ri obtulerint holocausta et victimas, non suscipiam ea (Jer. XIV, 10-12). Et iterum: Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice illos a facie me.. et egrediantur (Jer. xv, 1). Et post pauca: Quis miserebitur tui, Jerusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua? Tu reliquisti Me, dicit Dominus, et retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te (Ibid., 5, 6). Et post aliquanta:Hæc dicit Dominus: Ecce ege fingo contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. Qui dixerunt: Desperamus: post cogitationes nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quce fecit nimis virgo Irsel? Nunquid deficiet de petra agri nix Libani, aut velli possunt aquæ erumpentes frigidæ defluentes? Quia oblitus est me populus meus (Jer. Ivm, 11-15). Et post aliquanta, optione proposita loqui-, tur dicens: Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et aberat, vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis. Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus. Quod si non adieritis verba hæc, in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc (Jer. XII, 3-5). Et iterum (de rege enim scolesto loqucbatur): Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Jechonias annulus in manu dextera mea, inde evellam eum: et dabo in manu quærentium animam ejus (Ibid.. 24, 25).

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
