Latin
13.1 to 13.19
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 13.1-2-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIII. Ex Sophonia, Zacharia, Malachia. —Quid Sophonias etiam propheta egregius de vestris olim comessoribus disceptaverit, attendite: de Jerusalem namque loquebatur, quæspiritua iter Ecclesia vel anima intelligitur. 0, inquiens, quœ erat splendida et liberata civitas, confidens columba, non obaudi it vocem nec percepit disciplinam; in Domino non confisa est, et ad Deum suum non accessit (Sophon. III, I, 2). Et id quare, ostendit: Principes ejus sicut leo rugientes: judices sicut lupi Arabiæ non relinquebant in mane: prophetce ejus spiritum portantes viri contemptores: sacerdotes ejus profanabant sancta, et impie agebant in lege. Dominus autem justus in medio ejus, et non faciet injustum: mane, mane dabit justitiam suam (Sophon. III, 5). Sed et beatum Zachariam monentem vos in verbo Dei audite: Hæc enim dicit Dominus omnipotens: Judicium justum judicate, et misericordiam et miserationem facite, unusquisque ad fratrem suum: et viduam et orphanum et advenam et pauperem per potentiam nolite nocere: et malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur in corde suo. Et contumaces fuerunt ne observarent, et dederunt dorsum stultitiæ, et aures suas degravaverunt ut non audirent: et cor suum statuerunt insuadibile, ne audirent legem meam, et verba quæ misit Dominus omnipotens in spiritu suo in manibus prophetarum priorum: et facta eat ira magna a Domino omnipotente (Zach. VII, 5-12). Et iterum: Quoniam qui loquebantur, locuti sunt molestias, et divini visa falsa et somnia falsa loquebantur, et vane consolabantur: propter hoc aridi facti sunt sicut oves, et afllicti sunt quoniam non erat sanitas. Super pastores exacerbata est iracundia mea, et super agnos vilitabo (Zach. x, 2, 3). Et post pauca: Vox lamentantium pastorum9 quia misera facta est magnitudo eorum. Vox rugientium leonum, quoniam miser factus eat decursus Jordanis. Hæc dicit Dominus omnipostens: Qui possidebant, interficiebant, et non pœnituit eos;