Latin
Part 2, Epistola Gildæ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et sanctus Michxas vates, attendite quid sit effatus: Audi, inquiens, tribus. Et quid exornubit civitatem? Nunquid ignis? Et domus iniquorum thesaurizans in thesauros iniquos, et cum injuria in justitiam. Si justificabitur iu statera iniquus, et in sacello. pondera dolosa, ex quibus divitias in impietate repleverunt (Mich. VI, 10-12). Sed et Sophonias propheta clarus, quas minas exaggerat, audite: Prope est, inquit, dies Domini magnus, prope et velox valde. Vox diei Domini amara constituta est et potens, dies iræ dies ille, dies tribulationis et necessitatis, dies 'lubia et nebulæ, dies tubæ et clangoris, dies miseriæ et exterminationis, dies tenebrarum et caliginis super civitates firmas et super angulos excelsos. Et contribulabo homines, et ibunt sicut cæci, quia Domino peccaverunt: et effundam sanguinem sicut pulverem, et carnes earum sicut fimum boum: et argentum eorum et aurum non poterit eximere eos in die iræ Domini. Et in igne zeli ejus consumetur omnis terra, quando consummationem et solitudinem faciet Dominus super omnes commorantes in terram (Sophon. I, 14-18). Convenite et conjungimini gens indisciplinata, priusquam efficiamini sicut flos præteriens, priusquam veniat super ros ira Domini (Sophon. II, 1, 2). Et quid Aggæus sanctus propheta dicai, attendite: Hæc dicit Dominus: Semel ego movebo cælum et terram, et tuare et aridam: et avertam regnum, et exterminabo virtutem regnorum gentium, et avertam quadrigas et ascensores (Agg. II, 22, 23). Nunc quoque quid Zacharias filius Adio propheta electus dixerit, intuemini, hoc modo prophetiam suam exordiens: Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus: et nolite tales esse sicut patres vestri, quibus imputaverunt prophetæ priores dicentes: Hæc dicit Dominus omnipotens (Zach. I, 3, 4). Et Infra: Et dixit ad me angelus: Quid tu vides? Et dixi: Falcem ego video volantem longitudinis cubitorum viginti: maledictio quæ procedit super faciem totius terrae: quoniam omnis fur ex ea usque ad mortem punietur. Et projiciam eum, dicit Dominus omnipotens; et intrabit in domum furoris et in domum jurationis in nomine meo mendacium (Zach. v, 2-4). Sanctus quoque Malachias propheta dicit: Ecce dics Domini veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem ut stipula: et inflammabit eos dies adveniens, dicit Dominus exercituum, que non relinquet ex eis radicem et germen (Mat. iv, 1).