Latin
Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 14-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIV. Rursus ex Malachis. —Sed interea ut avidius organa nequitix præparctis ad bona, quid de sancto sacerdote dicat (si quantulumcunque adhuc interni auditus in vobis remanet), auscultate: Pactum meum, inquiens, fuit cum eo (de Levi namque vel Moyse secundum historiam loquebatur) vitæ et pacis: dedi ei timorem, et timuit me: a facie nominis mei pavebat. Lex veritati, fuit in ore ejus, et iniquitas non eat inventa in labii, ejus: in pace et in œquitate ambulavit mecum: et multos avertit ab iniquitate. Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 5, 7). Nunc item mutavit sensum, et malos increpare non desinit: Vos, inquiens, recessistis de nil, et descandalizatis plurimos in lege: et irritum fecistis pactum cum Levi, dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles in omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. Nunqtiid non pater unus omnium nostrum? nunquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque fratrem suum (Ibid. ,8, 10)? Et iterum: Ecce veniet Dominus exercituum: et quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim egredietur quasi ignis ardens, et quasi poa lavantium: et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum (Mal. III, i, 5). Et post pauca: Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus: et dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus coram Domino exercituum tristes? Ergo nunc beatos dicemus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes iniquitatem ł: tentaverunt Deum, et salvi facti sunt (Ibid. ,13, 16).