# De Excidio Britanniae Liber Querolus 16.1-17

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 16.1 to 16.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/16.1

CAP. XVI. Ex Evangelio Matthæi. — Sed sufficiant haec pauca de pluribus prophetarum testimoniis, queis retunditur superbia vel ignavia sacerdotum contumacium, ne putent nos propria potius adinventione quam legis sanctorum vel auctoritate eis talia denuntiare. Videamus igitur quid evangelica tuba mundo personans inordinatis sacerdotibus eloquatur: non enim de illis, ut jam diximus, qui apostolicam sedem legitime obtinent, quique bene norunt largiri spiritualia conservis suis in tempore cibaria (si qui tamen multi inpræsentiarum sunt), sed de pastoribus imperitis, qui derelinquunt oves et pascunt vana, et non habent verba pastoris periti, nobis sermo est. Evidens ergo indicium est, non esse eum legitimum pastorem, sed mediocrem quidem Christianum, qui hæc non tam nostra (qui valde exigui sumus), quam Veteris Novique Teslamenti decreta recusarit vel inficiatus fuerit, sicut bene quidam nostrorum ait: < Optabiliter cupimus ut hostes Ecclesiæ sint nostri quoque absque ullo taedere hostes, et amici ac defensores nostri non solum fœderati, sed etiam pa tres ac domini habeantur. » Conveniant namque singuli vero examine conscieotiam suam, et ita deprehendent an secundum rectam rationem sac niotali cathedræ insideant. Videamus, inquam, quid Salvator mundi factorque dicat: Vos estis, inquit, sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. v, 13). Hoc unum testimonium ad coniutandos impudentes quosque abunde sufficere posset. Sed ut evidentioribus adhuc astipulationibus, quantis semetipsos intolerabilibus Melerum fascibus falsi hi sacerdotes opprimant, verbis Christi comprobetur, aliqua adnectenda sunt. Sequitur enim: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posila. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Ibid., 14). Quis ergo sacerdotum hujus temporis ita ignorantiæ cxcitate possessus, ut lux clarissimae lucernæ, in aliqua domo cunctis noctu residentibus scientiæ simul et bonorum operum lampade lucet?

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
