# De Excidio Britanniae Liber Querolus 16.18-31

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 16.18 to 16.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/16.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/16.18

Quis ita universis Ecclesiæ filiis, tutum, publicum conspicuumque refugium, ut sit civibus firmissima forte editi montis civitas vertice constituta, habetur? Sed et quod sequitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in cœlis est (Ibid., 16): quis eorum uno saltem die potest implere? Quin potius densissima quædam corum nebula, atraque peccaminum omni Insulæ ita incumbit nox, ut omnes pene a via recta avertat, ac per invios impeditosque scelerum calles errare faciat, quorum non modo Pater coelestis non laudatur per opera, sed etiam intolerabiliter blaspbematur. Velim quidem hæc Scripturæ sacræ testimonia huic epistolæ inserta vel inserenda, sicut nostra mediocritas posset, omnia utcunque historico vel morali sensu interpretari. Sed ne in immensum modum opusculum hoc his qui non tam nostra quam Dei despiciunt, fastidiunt, avertunt, proteletur, simpliciter et absque ulla verborum circuitione congesta vel congerenda sunt. Et post pauca: Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum (Matth. v, 19). Et iterum: Nolite judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, i, 2). Quis, rogo, vestrum respiciet id quod sequitur? Quid autem vides, inquit, festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non consideras? Aut quomodo dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs in oculo tuo est (Ibid., 3, 4). Vel quod sequitur: Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos: ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi distrumpant vos (lbid., 6): quod sæpissime vobis evenit. Et populum monens ne a dolosis doctoribus, ut estis vos, seduceretur, dixit: Attendite vobis a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
