Latin
17.20 to 17.41
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 17.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Quoniam dextera sua proteget eos, et brachio sancto suo defendet illos (Sap. v, 15, 17). Dissimiles enim qualitate sunt valde justi et impii: nimirum, ut dixit Dominus: Eos qui honorant, inquiens, me, honorabo; et qui me spernunt, erunt ignobiles (I Reg. II, 30). Sed Instamus ad caetera. Audite, inquit, omnes reges et intelligite; discite judices finium terree: præbete aures ros qui continetis multitudinem, et placet; . vobis in turbis nationum. Quoniam data est a Deo potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem ejus ambulastis. Horrende et celeriter apparebil vobis; quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim personat subtrahet qui est omnium dominator; nec reverebitur magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura eal illi pro omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. Ad vos ergo, reget, hi sunt aermones mei, ut discatis sapientiam, et non decidatis. Qui enim custodierint justa, justificabuntur; et qui didicerint sancta, sanctificabuntur (Sap. VI, 2-11).