# De Excidio Britanniae Liber Querolus 18-2

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, Part 2, Epistola Gildæ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/18-2

Hactenus cum regibus patriæ non minus prophetarum oraculis quam nostris sermonibus disceptavimus, volentes eos scire quae propheta dixerat: Quasi, inquicns, a facie colubri fuge peccata. Si accesseris ad illa, suscipient te dentes leonis: dentes eorum interficientet animas hominum (Eccli. XXI, 2, 3). Et iterum: Quam magna misericordia Domini, et propitiatio ejus convertentibus ad se (Eccli. XVII, 28)! Et si non habemus in nobis illud apostolicum, ut dicamus: Optabam enim anathema esse a Chrifo pro fratribus meis (Rom. IX, 5); tamen illud propheticum toto corde possimus dicere: Heu! quia anima perit. Et iterum: Scrutemur vias nostrad, et quæramus et revertamur ad Dominum (Thren. III, 40, 41). Sed et illud Apostoli: Cupimus unumquamque vestrum in visceribus Christi esse (Philip. I, 8). Cum enim libenter hoc in loco, ac si marinis tluctibus jactatus, et in optato evectus portu remis (si non tantos talesque malitiæ episcoporum vel cælerorum saeerdotum, aut clericorum in nostro quoque ordine erigi adversos Deum vidissem montes, quos me secundum legem ceu testes primum duris verborum cantibus, dein populum, si tamen sanctionibus inhaeret, non ut corporaliter interficiantur, sed mortui vitiis vivant Deo, ne personarum arguar exceptionis, totis necesse est viribus lapidare), verecundia interveniente quiescerem. Sed mihi quaeso, ut jam in superioribus dixi, ab his veniam impertiri, quorum vitam non solum lando, verum etiam cunctis mundi opibus prefero, cujusque no, si fieri possit, ante mortem esse aliquandiu participem opto et sitio, nostris jam nunc obvallatis sanctorum duobus clypcis lateribus invictis dorso adversitatis moenia, stabilito capite, pro galea adjutorio Domini fidissime coniecto, crebro veracium volatu vel alitent conviciorum cautes.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
