Latin
Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 18-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. ivm. Ex Pauli Epistola ad Romanos. —Sed videamus quid Christi verus discipulus, magister gentium, Paulus, qui omni ecclesiastico doctori imitandus est (sicut et ego Christi [I Cor. XI, 1]), in tali negotio præloquatur in prima Epistola dicens: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogilationibus suis; et obcæcatum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Licet hoc gentibus dici videatur, intuemini tamen quia competenter istius ævi sacerdotibus cum populis coaptabitor. Et post pauca: Qui commutuverunt, inquit, veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Propterea tradidit iMos Deus in passiones ignominiæ (Ibid. ,25, 26). Et iterum: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit iłlos Deus in reprobum sensum, ut faciant quæ non conviniunt, repletos omni iniquitate, malitia, impudicitis, fornicatione, avaritis, nequitia, plenos invidia, homicidia (scilicet animarum-populi) contentione, dolo, malignitate: susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, intentores malorum, parentibus inobedientes, insensatos, incompositos, sine misericordia, sine affectione. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni suM morte (Ibid. ,28- 32). Quisnam sapradictorum bis omnibus in veritate caruit? si enim esset, forte caperetur subjecto sensu, in quo ait: Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Ibid. ,32); nullo scilicet hoc malo eorum exstante immuni. Et infra: Tu autem secundum duritiam tuam, et eo, impœnitens, thesaurizas tibi iram in die irce, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Et iterum: Non est enim acceptio personarum apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, ned factores legis justificabuntur (Ibid. ,11-13). Quid ergo severitatis ingruit bis qui non solum implenda non faciunt, et prohibita non dedicant, sed etiam ipsam verborum Dei lectionem vel tenuiter auribus ingestam pro sævissimo angue refugiunt?