Latin
Part 1, HISTORIA a GILDÆ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 19
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIX. De sceleribus. —Moris namque continui erat genti (sicut et nunc est), ut infirma esset ad retundenda hostium tela et fortis et invicta dd ad civica bella, et ad onera peccatorum sustentanda a: infirma est b (ut inquam) ad exsequenda pacis ac veritatis insignia, fortis ad scelera et mendacia. d Revertuntur ergo impudentes grassatores ad hibernas domos e, post non multum temporis reversuri. Picti in extrema parte insulae tunc primum et deinceps requieverunt, praedas et contritiones nonnunquam facientes. In talibus itaque induciis desolato populo sæva cicatrix obducitur, alia virulentiore tactus pullulante. Quiescente autem vastatione g, tantis abundantiarum copiis insula affluebat, ut nulla haberi tales retro ætas meminisset, cum quibus omnimodis et luxuria crescit. Crevit etenim germine præpollenti, ila ut eodem tempore diceretur: Omnino talis auditur fornicatio, qualis nec inter gentes (I Cor. v, 1). Non solum vero hoc vitium, sed fuerunt i omnia quæ humanæ naturæ accedere J solent, et præcipue (quod et nunc quoque in ea totius boni evertit statum) odium veritatis fuit cum assertoribus suis k, amor mendacii cum suis fabricatoribus, susceptio mali pro bono, veneratio nequitiæ pro benignitate, cupido tenebrarum pro sole, exceptio Satanæ pro angelo lucis (II Cor. xi, 14). Ungebantur reges et non per Deum, sed qui cæteris crudeliores exstarent; et paulo post ab unctoribus non pro veri examinatione trucidabantur, aliis electis trucioribus. Si quis vero eorum mitior, et veritate aliquatenus propior videretur, in hunc Britanniae quasi m subversorem omnium odia telaque sine respectu torquebantur n, et omnia qUID displicuerant Deo, placuerantque °,æquali saltim. lance pendebantur, si non gratiora fuissent displicentia: ita ut merilo patriæ illud exemplum P propheticum, quod veterano i illi populo denuntiatum est, potuerit aptari: Filii, inquiens, sine lege dereliquistis Dominum, et ad iram provocastia sanctum Israel. Quid adhuc percunctemini apponentes iniquitatem? Omne caput languidum et omne cor mærens: a planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas (Isa. i, 4-6). Sicque agebantur cuncta quæ saluti contraria fueriut, ac si nihil largiretur mundo medicinæ a vero omnium medicou. Et non solum hac v saeculares viri, sed et ipse grex Domini ejusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerint, ebrietate quamplurimi, quasi vino madidi torpebant resoluti, et animositatum tumore, jurgiorum contentione, invidiae capacibus l ungulis, indiscreto boni malique judicio carpebantur; ita ut perspicue, sicut et nunc est, effundi videretur contemptio super principes, et seduci vanis eorum et errore x, in invio et non in via (Psal. CVI, 40).