# De Excidio Britanniae Liber Querolus 19.1-29

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 19.1 to 19.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/19.1

CAp. XIX. Item, ex eadem Epistola et ex duabus Epistolis ad Corinthios. — Sed transeamus ad sequentia. Quid ergo, inquit, dicemus t Permanemus in peccato, ut gratia abundet? absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo iterum vivemus in illo (Rom. VI.1,2)? Et post aliquanta: Quis nos, ait, separabit a charitat Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? Quem vestrum, quaeso, talis intimo corde occupabit affectus, qui non modo pro pietate non laboratis, sed etiam ut inique agatis et Christum offendatis, multa patimini? Vel quod sequitur: Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die, honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmelatione: sed induimini Dominum Jesum Christum, et camis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 12,14). Et iterum ad Corinthios in prima Epistola: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posuit: alter superædificat. Unusquisque autem videat, quomodo superædificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, prester id quod est Jesus Christus. Si quis autem superaedificet super hoc aurum et argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: unumquodque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit illud, quia in igne revelabitur: et un iuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, omnia per ignem judicabuntur. Qui super ædificaverit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur (I Cor. III, 10,15). Nescitis quia templum Des estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (Ibid., 16,17). Et iterum: Si quis videtur apud vos sapiens esse in hoc '.culo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum (Ibid., 18, 19).

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
