# De Excidio Britanniae Liber Querolus 19.30-46

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 19.30 to 19.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/19.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/19.30

Et post aliquanta: Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate igitur retus fermentum, ut sitis nova conspersio (I Cor v, 6, 7). Quomodo expurgabitur vetos fermentum, id est pecca • tum, quod a diebus in dies cunctis conalibus cumulatur? Et iterum: Scripsi vobis in Epistola: Ne commisceamini fornicariis. Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exire. Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si quit nominatur frater, et est fornicator, aut avarus, aut idolis servicus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum hujusmodi nec cibum quidem sumere (Ibid., 9,11). Sed latro nequaquam pro furto vel latrocinio furem alium damnat, quem potius optat, tuetur, amat, at pole... sceleris consortem. Item in,Epistola ad Corinthios secunda: Ideo, inquit, habentes hanc administrationem juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficiamus: sed abjiciamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei (II Cor. iv, 1, 2). In subsequemibus autem ita de malis doctoribus diek: Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolo. Christi. Et non mirum:ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est magnum igitur, si ministri ejus transfigurentur ut angeli justitiæ, quorum finis erit secundum opera corum (II Cor. XI, 13, 15).

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
