Latin
Part 1, HISTORIA a GILDÆ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. De contumacia. —Hæc erecta cervice et mente, ex quo inhabitata est, nunc Deo, interdum civibus, nonnunquam etiam transmarinis regibus, et subjectis interdum a ingrata consurgit. Quid enim deformius, quidque iniquius potest humanis ausibus vel esse vel intromitti negotium, quam Deo timorem, bonis civibus charitatem, in altiore dignitate compositis absque Mei detrimento debitum denegare honorem, et frangere divino sensui humanoque fidem, et abjecto coeli et terræ metu, propriis adinventionibus aliquem ex libidinibus regi? Igitur non omitlens priscos illos communesque cum omnibus gentibus errores, quibus ante adventum Christi in carne omne humanum genus obligabatur astrictum, nec enumerans patriæ portenta ipsa diabolica, pene numero vincentia Ægyptiaca d (quorum nonnulla, Jineamentis adhuc deformibus intra vel extra deserta moenia solito more rigentia, torvis vultibus intuemur), neque nominatim inclamitans montes ipsos aut colles vel fluvios olim exitiales, nunc vero humanis usibus utiles, quibus divinus honor a caeco tunc populo cumulabatur; et tacens vetustos immanium tyrannorum annos qui in aliis longe positis regionibus vulgati sunt (ita ut Porphyrius rabidus canis orientalis adversus Ecclesiam e, dementiæ suae ac vanitatis stylo hoc etiam annecteret: Britannia est f, inquiens, fertilis prorincia tyrannorum), illa tamen proferre conabor in- medium quae temporibus imperatorum Romanorum et passa est, et aliis intulit civibus longe positis a mala; quantum tamen potuero, non tam ex scripturis patriae scriptorumve monumen tis (quippe quae, vel si qua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exsilii h classe longius deportata, non compareant) quam transmarina relatione; quae crebris irrupta intercapedinibus, non satis daret.