Latin
Part 1, HISTORIA a GILDÆ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 21
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXI. De famosa peste. -Dum ergo (ut Salomon ait) servus durus non emendatur verbis; flagellatur stultus, et non sentit (Prov. XXIX, 19): pestifera namque lues feraliter insipienti populo incubuit bb, quae in brevi tempore cc tantam ejus multitudinem, remoto mucrone, sternit, quantam ne possent vivi humare. Sed ne hac quidem emendantur dd, ut illud Isaiæ prophetae in eo quoque populo f impletum dicentis: Et vocavit Deus populum, f ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci: ecce cæperunt gg vitulos occidere et jugulure arietes; ecce manducare et bibere et dicere: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isa. XXII, 12, 13). Appropinquabat siquidem tempus quo ejus iniquitates, ut Amorrhæorum, complerentur.