Latin
23.20 to 23.46
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 23.20-46
Unproofread scanNot analysed yet
III, 1). Ille dixit fidelem et dignum: vos ut infidelem et indignum sprevistis. Si quis episcopatum cupit, bonum opus desiderat (Ibid.) Vos episcopatum magnopere avaritiæ gratia, non spiritualis profectus obtentu cupitis, et bonum opus illi condignum nequaquam habetis. Oportet ergo hujusmodi irreprehensibilem esse (Ibid. ,2). In hoc namque sermone lacrymis magis quam verbis opus est; ac si dixisset Apostolus eum esse omnibus irreprehensibiliorem debere. Unius uxoris virum (Ibid.) . Quid ita apud nos quoque contemnitur, quasi non audiretur, vel idem dicere et virum uxorum? Sobrium, prudentem (Ibid.) . Quis etiam ex vobis hoc aliquando inesse sibi saltem optavit? Hospitalem (Ibid.) . Id si forte casu evenerit, popularis aura potius quam precepti gratia factum, non prodest, Domino Salvatore ita dicente: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Ornatum, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum (1 Tim. III, 2,3). feralis immutatio! horrenda præceptorum coelestium conculcatio! Nonne infatigabiliter ad haec expugnanda, vel potius obruenda actuum verborumque arma corripitis. pro queis conscrvandis atque firmandis, si necesse fuisset, et poena ultro subeunda, et vita ponenda erat? Sed videamus et sequentia: Domum, inquit, suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate (ITim. III, 4) Ergo imperfecta est patrum castitas, si eidem non et filiorum accumuletur. Sed quid erit, ubi nec patcr nec filius mali genitoris exemplo pravatus conspicitur castus? Si quis autem domui suœ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam adhibebit (Ibid. ,5)? Hæc sunt verba quæ indubitatis eflectibus approbantur. Diaconos similiter pudIcos, non bilingues, non vino multum deditos, non lurpe lucrum sectantes, habentes, mysterium fidei in conscientia pura. Hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes (Ibid. ,8, 10). His nimirum horrescens diu immoravi: unum veridice possum dicere, quin hæc omnia in contrarios actus mutentur;