Latin
24.1 to 24.26
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 24.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIV. Iterum ex Matthæi Evangelio. —Audistis etiam illo die (quo multo dignius multoque rectius erat, ut ad carcerem vel catastam pænalem quam ad sacerdotium traheremini) Domino sciscitanti, quem se esse putarent discipuli, Petrum respondisse: Tu ea Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 46); eiquc Dominum pro tali confessione dixisse: Beatus ea, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cæli. est (Ibid. ,17). Ergo Petrus a Deo Patre doctus recte Christum confitetur: vos autem moniti a patre vestro diabolo inique Salvatorem malis actibus denegatis. Vero sacerdoti dicitur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid. ,18). Vos quideM assimilamini viro. tullo, qui ædificavit donum suam super arenam (Matth. vII, 26). Notandum vero est, quod insipienlibus in ædificanda domo arcnarum pendulæ mobilitati Dominus non cooperetur, secundum illud: Fecerunt sibi reges, sed non per me (Ose. VIII, 4). Itidemque quod sequitur eadem sonat dicendo: Et portat inferi non prævalebunt (Matth. XVI, 18): ejusque peccata intelliguntur. De veslra quid exitiabili structura pronuntiatur? Venerunt flumina, et flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina ejus magna (Matth. VII, 27). Petro ejusque successoribus dicit Dominus: Et tibi dabo claves regni cælorum (Matth. . XVI, 19): Vobis vero: Non novi vos: discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 23; Lue. XIII, 27); ut separati sinistre partis cum hædis, calis in ignem æternum. Itemque omni sancto sacerdoti promittitur: El quæcumque solverit super terram, erunt soluta et in cælis: et quæcunque ligaveris super terram, erunt ligata et in cælis (Matth. XVI, 19). Sed quomodo vos aliquid solvetis ut sit solutum et in cælis, a coelo ob scelera adempti, et immanium peccatorum funibus compediti, ut Salomon quoque ait: Criniculis peccatorum suorum unusquisque conttringitur (Prov.