# De Excidio Britanniae Liber Querolus 24.27-38

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 24.27 to 24.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/24.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/24.27

v, 22)? Quaque ratione aliquid in terra ligabitis quod supra mundum etiam ligetur propter a vosmetipsos, qui ita ligati iniquitatibus in hoc mundo tenemini, ut in cælis nequaquam ascendatis, sed in infausta tartari ergastula, non conversi in hac vita ad Dominum, decidatis 1 Nec sibi quisquam sacerdotum de corporis mundi solum conscientia supplaudat, cum eorum queis præest (si qui propter ejus imperitiam vel desidiam seu adulationem pcrierint) in die judicii de ejusdem manibus, veluti interfectoris, anime exquirantur. Quia nec dulcior mors quæ infertur a bono quoque homine, quam malo. Alioquin non dixisset Aposto. lus, velut paternum legatum suis successoribus derelinqucns: Mundus ego tum ab omnium sanguine. Non enim subter fugi quo minus annuntiarem vobis omne mysterium Dei (Act. xx, 26, 27). Multo namque usu ac frequentia peccatorum inebriati, et incessanter irruentibus vobis scelerum cumulatorum ac si undis quassati, unam veluli post naufragium (in qua ad vivorum terram evadatis) pœnitentiæ tabulam toto animi nisu exquirite, ut avertatur furor Domini a vobis misericorditer dicentis: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXIIII, 11). Ipse omnipotens Deus totius consolationis et misericordiæ (II Cor. i, 3) paucissimos bonos pastores conservet ab omni malo, et municipes faciat, subacto communi hoste, civitatis Jerusalem coelestis, hoc est sanctorum omnium congregationis, Pater et Filius et Spiritus sanctus: cui sit honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
