Latin
Part 1, HISTORIA a GILDÆ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 25
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. xxv. De reliquiis. —Itaque nonnulli miserarum reliquiarum in montibus deprehensi acervatim jugulabantur: alii fame confecti accedentes, manus hostibus dabant in ævum servituri eo: si tamen non continuo trucidarentur; quod altissimæ gratiae stabat in loco i f: alii transmarinas petebant regiones cum ululatu magno, seu celeusmatis vice, hoc modo sub velorum sinibus cantantes: Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos, Deus gg (Psal. XLIII, 12): alii a hh moutanis collibus, minacibus præruptis vallati et densissimis saltibus marinisque rupibus, vitam suspecta semper mente credentes, in patria licet trepidi perstabant. ii Tempore igitur interveniente, aliquanto cum recessissent domum crudelissimi praedones, roboratæ a Domino i i reliquiæ (quibus confugiunt undique diversis in locis a miserrimi cives, tam avide quam apes alvearii procella imtninente), simul deprecantes eum toto corde, et (ut dicitur) innumeris onerantes æthera votia, ne ad internecionem ita usquequaque delerentur, duce Ambrosio Aureliano viro modesto (qui solus fuit comes Melis, fortis, veraxque c forte Romanæ gentis, qui d tantae tempestatis collisione, occisis in eadem parentibus purpura nimirum indutis \superfnerat, cujus nunc temporibus nostris soboles magnopere avita bonitate degeneravit) vires capessunt, victores provocantes ad prelium, queis victoria, Deo annuente e, ex voto cessit.