# De Excidio Britanniae Liber Querolus 3.1-25

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, 3.1 to 3.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/3.1

CAP. III. De eadem re: ubi proposita exempla de Henoch, Noe, Abraham, Melchisedech, Moysis, Phinees et Jesu Nave. — Quid, tu infelis popule, a talibus, ut dixit Apostolus (Tit. i, 12), bestiis ventris præstolaris i Ilisne corrigeris, qui seipsos non modo ad bona non incitant, sed secundum prophetæ exprobrationem: Laborant ut iuique agant (Jer. IX, 5)? Talibusne oculis illustraberis, qui hæc tantum avide speculantur, quæ proclive vitiis, id cst tartari portis ducant? Vel certe secundum Salvatoris dictum (Matth. xv, 14), si non istos rapacissimos ut Arabiæ lupos, ac si Loth ad montem igncum Sodomorum imbrem fugeritis, cæci educti a cæcis in inferni foveam cadetis. Sed forsitan aliquis dicat non ita omnes episcopi vel presbyteri ut superius comprehensi, quia non schismatis, non superbiæ, non immunditiæ infamia maculantur, mali sunt: quod Dee vehementer et nos diffitemur. Sed licet sciamus eos castos esse et bouos, breviter tamen respondebimus: Quid pro. fuit Heli sacerdoti (I Reg. II. 11, 12; III, 12) quod so- Ius non violaverit praecepta Domini, rapiendo in fuscinulis, antequam adeps Domino offerretur, ex ollis carnes, dum eadem mortis ira qua filii sunt mulctatur (1 Reg. IV, 11)? Quis rogo eorum ob invidiam melioris hostiæ cœlestisque igne in coelos evectae, ut Abel, occisus (Gen. iv, 8); qui etiam mediocris verbi aspernantur convicium? Quis perosus est consilium malignantium, et cum impiis non sedit (Psalm. XXV, 5), ita ut de eo veridice quasi de Henoch diceretur: Ambulavit Henoch cum Deo, et non inveniebatur (Gen. v, 2i), in mundi scilicet vanitate omnis post idola proclivc id temporis claudicarc, relicto Deo, incipientis? Quis corum salutari in area (hoc est nunc Ec-: clesia), nullum Deo adversantem, ut Noe diluvii tempore (Gen. VII, 7), non admisit; ut perspicue monstraretur nonnisi innoxios vel pœnitentes egre gios in dominica domo esse debere!

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
