# De Excidio Britanniae Liber Querolus 4

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, Part 1, HISTORIA a GILDÆ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/4

CAP. IV. De rebellione. — Quibus statim Romam, ob inopiam cespitis, ut aiunt i, repedantibus et nihil de rebellione suspicantibus, recto res sibi relictos ad enuntianda plenius vel contirmanda Romani regni moli. mina leæna trucidavit dolosa. Quibus ita gestis m cum talia senatui nuntiarentur, et propero exercitu vulpeculis (ut fingebat) subdolis D ulcisci festinaret: non militaris in mari classis parata fortiter dimicare pro patria, neque quadratum agmen, nec dextrum cornu aliusve belli apparatus in littore 0, sed terga pro scutis fugantibus dabantur P, et colla gladiis (gelido per ossa tremore currente) manusque vinciendae muliebriter protenduntur: ita ut in proverbium et derisum longe lateque efferatur, quod non Britanni sunt I in bello fortes, nec in pace fideles.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
