Latin
5.171 to 5.188
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 5.171-188
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si non fecisses, jam nunc pararet Deus regnum tuum super Israel. Sed nequaquam regnum tuum ultra consurget (I Reg. XIII, 43, 14). Quid ergo simile hujus temporis sceleribus, adulteriumne vel parricidium fecit? Nullo modo. Sed jussionis ex parte mutationem; quia, ut bene quidam nostrum ait: Non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. Itemque illum objecta, velut putabat, purgantem, et apologias, ut generi humano moris est, sagaciter hoc modo annectentem, imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me (1 Reg. xv, 20), tali animadversione mulctavit: Nunquid vult, inquit, Dominus holocausta aut victimas,et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientiaquam victimæ, et audire magis quam offerre adipem arietum. Quoniam sicut peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. Pro eo ergo quod objecisti sermonem Domini, objecit et te, ne sis rex (Ibid. ,22, 23). Et post pauca: Scidit, inquit, Deus regnum Israel a te hodie, et dedit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in Israel non parcet, et pænitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pænitentiam (Ibid. ,28, 29) (subauditur, super duris malorum præcordiis). Notandum ergo est, quod dixit scelus idololatriæ esse, nolle Deo acquiescere. Non ergo sibi scelerati isti, dum non gentium diis perspicue litant, subplaudant: siquidem conculcantes porcorum more pretiosissimas Christi margaritas, idololatrx sunt. Sed licet hoc unum exemplum ac si invictus astipulator ad corrigendos iniquos abunde sufficeret; tamea ut in ore multorum testium omne comprobetur Britanniæ malum, transeamus ad caetera.