Latin
5.60 to 5.77
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 5.60-77
Unproofread scanNot analysed yet
Quare tantum certamen tam hominibus quam Deo præstas, hominibus civibus scilicet armis exitialibus a, Deo inlinitis sceleribus? Quid praeter innumerabiles casus, propria uxore pulsa, furciferam germanam ejus perpetuam Deo viduilatis castimoniam prominentem (ut poeta ait), summam ceu teneritudinem coelicolarum (tota animi veneratione vel potius hebetudine) nympharum, contra interdictum Apostoli (Gal. v, 21) denegantis posse adulteros regni cœlestis esse municipes, suscipis? Quid gemitus atque suspiria sanctorum, propter te corporaliter mœrentium b, vice immanis leaenae dentium ossa tua quandoque fractura crebris instigas injuriis? Desine, quaeso, ut propheta ait, ab ira, et derelinque exitialem ac temetipsum maceraturum (quem coelo ac terræ, hoc est, Deo gregique ejus spiras) furorem I (Psal. XXXVI, 6): fac eos potius mutatis pro te orare moribus, quibus suppetit supra mundum alligandi cum in mundo reos alligaverint, et solvendi cum poenitentes solverint potestas. Noli, ut ait Apostolus, superbe sapere, vel sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui prœstat tibi multa abunde (1 Tim. VI, 17), ut per emendationem morum thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, et habeas veram vitam, perennem profecto, non deciduam. Alioquin acies, et videbis etiam quam malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum,tum, et non esse timorem ejus apud te (Jer. II, 19); et in futuro, telro ignium globo aeternorum te exuri, nec tamen ullo modo mori. Siquidem tam sceleratorum sint perpetim immortales igni animae, quam sanctorum lætitiæ. CAP. VII. Increpatio in Maglocunum. —i. Quid tu etiam iusularis draco, multorum tyrannorum depulsor tam regno quam etiam vita, supradictorum novissime in stylo, prime in malo, major multis potentia simulque malitia, largior in dando, profusior in peccato, robuste armis, sed animæ fortior excidiis, Maglocune, in tam vetusto scelerum atramento, veluti madidus (Jer. XXIII, 9) vino de Sodomilana vite expresso stolide volutaris?