Latin
Part 1, HISTORIA a GILDÆ
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. De persecutione. —Quae licet ab incolis tepide suscepta sunt, apud quosdam tamen integre, et alios minus, usque ad persecutionem Diocletiani tyranni novennem: in qua subversæ per totum mundum sunt ecclesiæ, et cunctae sacræ Scripturae quæ inveniri potuerunt, in plateis exustæ, et electi sacerdotes gregis Domini cum innocentibus ovibus trucidati: ita ut ne vestigium quidem (si fieri potuisset) in nonnullis provinciis a Christianæ religionis appareret. Permansere a tunc quantae fugæ, quantæ strages, quantae diversarum mortium poenae, quantae religionis e apostatarum ruinæ, quantae gloriosissimorum martyrum coronæ, quanti persecutorum rabidi furores, quantæ econtrario sanctorum patientiae fuere, ecclesiastica historia narrat: ita ut agmine denso certatim, relictis post tergum mundialibus tenebris, ad amœna coelorum regna, quasi ad propriam sedem, tota festinaret Ecclesia.