# De Excidio Britanniae Liber Querolus 7

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, Part 1, HISTORIA a GILDÆ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/7

CAP. VII. De persecutione. — Quae licet ab incolis tepide suscepta sunt, apud quosdam tamen integre, et alios minus, usque ad persecutionem Diocletiani tyranni novennem: in qua subversæ per totum mundum sunt ecclesiæ, et cunctae sacræ Scripturae quæ inveniri potuerunt, in plateis exustæ, et electi sacerdotes gregis Domini cum innocentibus ovibus trucidati: ita ut ne vestigium quidem ( si fieri potuisset) in nonnullis provinciis a Christianæ religionis appareret. Permansere a tunc quantae fugæ, quantæ strages, quantae diversarum mortium poenae, quantae religionis e apostatarum ruinæ, quantae gloriosissimorum martyrum coronæ, quanti persecutorum rabidi furores, quantæ econtrario sanctorum patientiae fuere, ecclesiastica historia narrat: ita ut agmine denso certatim, relictis post tergum mundialibus tenebris, ad amœna coelorum regna, quasi ad propriam sedem, tota festinaret Ecclesia.

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
