# De Excidio Britanniae Liber Querolus 9-2

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gildas/de-excidio-britanniae-liber-querolus/9-2

CAP. IX. Ex Isaia. — lsaiam quoque sanctum prophetam de sacerdotibus hoc modo loquentem audite: Væ impio in malum; relributio enim manuum ejus fiet ei. Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt ejus. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Vos depasti estis vineam meam: rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum sommolitis, dicit Dominus exercituum (Isa. III, 11-15)? Et item: Væ qui condunt leges iniquus, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei, ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis (Isa. x, 1-3)? Et infra: Verum hi quoque præ vino nescierunt, præ ebrietate erraverunt, sacerdotes nescierunt præ ebrietate, absorpti sunt a vino, erraverim' in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordium, ita ut non esset ultra locus. Propterea audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in Jerusalem. Dixistis enim: Percussimus fædus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus (Isa. XXVIII, 7, 8, i, 15) Et post aliquanta: Et subvertet grando spem mendacii et proiectionem aquæ inundabunt. Et delebitur fædus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem; quandocunque pertransierit, tollet vos (Ibid., 17-19). Et iterum: Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis glorificat me, cor autem eorum longe est a me; ideo ecce ego addam, ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? Perversa enim hæc vestra cogitatio (Isa. xxix, 13-16). Et post aliquanta: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, et terra scabellum pedum meorum est. Quæ ista est domus quam ædificabitis mihi? et quis erit locus quietis meæ? Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem aspiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos? Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Isa. LaVI, 1-3).

---

Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1176/tmp1176/tmp1176.tmp1176.opp-lat1.xml.
